Evaluation

Cui dono lepidum novum libellum
Arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi, namque tu solebas
Meas aliquid putare nugas,
Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aeuum tribus explicare chartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis!
Quare habe tibi quidquid hoc libelli
Qualecumque, quod, o patrona virgo,
Plus uno maneat perenne saeclo.

Catullus (84-ca.54 B.C.)